Vincenzo Scussa
Prominent Istrians

 

Synopsis tergestinorum praesulum, quorum nomina reperiuntur.

[Tratto da: Pietro Tomasin. Biografia dello Storiografo triestino don Vincenzo Scussa", Archeografo triestino, Vol. 15, 1890, pag. 512-529.]

Tergestum Iesu Christi fidem accepit a sancto Hermachora, aquileiensi primo patriarcha, anno Domini circiter 46, a quo, praeter Syrum Ticini, perrexit Iuventius, de quibus raartyrologium romanum 12 septembris agit. Traditione potius, quam certo antiquorum testimonio referendum est, ordinatos fuisse episcopos Iovinum Tridenti et Hyacinthum Tergesti anno Domini quinquagesimo.

Anno Christi Episcopus
50. I. Hyacinthus, a s. Hermachora ordinatus.
152. II. Martinus persecutione Antonini territus, in silvis et montibus latitans. cui b. Apollinaris diaconus victum suppeditabat.
303. III. Sebastianus, qui in vita s. Insti nominatur sacerdos, sed intelligendus episcopus iuxta illud s. Laurentii martyris ad Sixtum papam: quo sacerdos sancte properas etc.
406. IV. Trugiferus, sed potius legendus Frugiferus. [513]
580. V. Severus interfuit synodo ab Elia, patriarcha aquileiensi in ecclesia s. Euphemiae Gradi celebrata 3. novembris. Conductus fuit Ravennam a Smaragdo exarcho anno 586 una cum Severo, patriarcha aquileiensi, Ioanne Parentino, Vindemio Cenetensi episcopis, ut Ioanni Ravennatium episcopo schismatico adhaererent.
602. VI. Firmius, relicto scismate aquileiensi, romanae adhaesit ecclesiae, de quo s. Gregorius Magnus (epist, l. X, ep. 36); eundemque commendat Sergio exarcho anno 603 {l. XI ep. 38).
680. VII. Gaudentius interfuit synodo Romas sub Agathone papa, cuius subscriptio est: "Gaudentius sanctae tergestinensis ecclesiae episcopus prς tota Istria."
800. VIII. Fortunatus, origine tergestinus translatus ad gradensem patriarchatum anno 802, nepos praedecessoris patriarchae e turri excelsa praecipitati a Mauritio. filio Ioannis ducis Venetorura, eo quod Christophorum, hominem graecum consecrare noluisset episcopum Oliviensem.
840. IX. Ioanues I. Huic Lotharius rex donavit camerae episcopali civitatem Tergestinam cum tribus milliaribus extra circumcirca, ut ex charta donationis, quae incipit: "Lotharius, divina favente clementia rex .... datum 8 augusti anno dominicae incarnationis 848 Papiae."
909  X. Taurinus, cui Berengarius rex, rogante Adolpho, episcopo Mantuano, donavit castra Vermes anno 911 8equentibus verbis: "tibi, Taurino episcopo tuisque successoribus etc. episcopus esse videris."
984. XI. Ioannes II. Hic cum consensu capituli anno 948 die 21 februarii abalienavit et vendidit omne ius, quod habebat in civitate Tergestina civibus eiusdem.
1015. XII. Ioannes Ridolphus interfuit instrumento fundationis factae ecclesiae sancti Stephani extra Aquileiam a Ioanne III patriarcha aquileiensi LXV. [514]
1040. XIII. Adalgerus, cui Henricus III rex confirmavit donationes Humagi aliorumque locorum in Istria.
1106. XIV. Heniricius. Hic ecclesiam et domum sanctoram Martyrum de Tergeste Tribuno, abbati s. Georgii de Venetiis dedit et assignavit anno Domini 1114 die 4 iulii, quam donationem Alexander papa III post annos circa sexaginta confirmavit.
1134. XV. Dietemarus seu Diethmarus, anno 1140 interfuit consecrationi ecclesiae Veronensis.
1141. XVI. Vernardus, nomen tantummodo viget.
1152. XVII. Vernardus, ex dispositione Peregrini patriarchae aquileiensis LXVI. anno 1162 dat, concedit et donat decimas omnium domorum in civitate existentium canonicis tergestinis. Anno 1177 cum Uldarico II. patriarcha aquileiensi LXVII adfuit Venetiis, dum Alexander pupa III et Fridericus I. imperator convenerant. Post multa litigia inter aquileiesem et gradensem patriarcham, episcopatus Tergestinus assignatus fuit gradensi et reliqui Istriae episcopatus.
1187. XVIII. Henricus I.
1192. XIX. Volgangus seu Voscalcus. Hunc canonici tergestini, iure eligendi, in episcopum elegerant pontificique Clementi III confirmandum praesentaverant. Gotifredus, patriarcha aquileiensis LXV1II per nuntium opposuit apud sedem apostolicam, canonicos non habere ius eligendi et in tempore non presentasse. Quare canonici ad praefatum pontificem recurrerunt et causam agitarunt coram delegatis cardinalibus s. Cosmae et Damiani et s. Hadriani, qua inexpedita decedens pontifex, ad successorem Callixtum III iterum revocarunt, ac delegatus babuerunt Marcum episcopum Castellanum et Araldum Clugiensem, ut ex datis Laterani 10 maii, citatisque partibus, statuto termino peremptorio et hora. Patriarcha Gottifredus rescripsit delegatis: "cum nobis ad terminum etc. non venire credamus.u [515] Quibus habitis declaratum fuit, patriarcham aquileiensem canonicis tergestinis quidquam ad liberam electionem in episcopum posse obiicere.
1200. XX. Henricus II Ravizza, filius Theopompi, civis tergestμnus, iuris utriusque doctor.
1204. XXI. Vuebaldus confirmat donationem factam capitulo a Vernardo praedecessore.
1206. XXII. Conradus. Decimas vini persolvendas episcopatui, donat Honorius papa III. — Anno 1221 canonicos tergestinos ad numerum duodenarium reduxit. — Anno 1229 s. Antonius de Padua advenisse Tergestum et fundasse conventum Minorum traditur. — Anno 1230 Fridericus II imperator confirmavit privilegia et indulta, ac bona concessa et donata ecclesiae et episcopatui Tergestino a Lothario rege, Othone III, Carolo, Ludovico, Ugone filio Berengarii et aliis quam pluribus imperatoribus et regibus. — Anno 1232 canonici Muglenses interesse electioni episcopi Tergestini cum canonicis tergestinis institerunt apud Bertholdum patriarcham aquileiensem. Causa delegata fuit episcopo et archidiacono iustinopolitano, et per definitivam sententiam die secunda aprilis declaratum, ius eligendi episcopos tergestinos in ecclesia Tergestina ad dictam ecclesiam et capitulum Tergestinum pertinere, et Muglensibus perpetuum impositura silentium.
1233. XXIII. Leonardus Arangonus, electus Tergestμnus decimas datas a predecessore Conrado confirmat. Resignavit autem propter invalitudinem.
1234. XXIV. G., cuius nomen non explicatur in instrumento ratione frumenti stariorum 16, quod annis singulis venerabile capitulum percipit a villicis de Corgnal, confecto anno 1234 die 9 octobris cum domino Mainardo de Valsa pro decimis de Longera.
1236. XXV. Ioannes III, qui per annum vix resedit. [516]
1237. XXVI. Volricus, qui per litteras apostolicas datas Interamne a Gregorio IX pontifico die 11 maii 1229 et directas proposito 8. Stephani aquileiensis ecclesiae, a duce Carnioliae villas aliquas repetiit sibi debitas. Interfuit concilio Lugdunensi.
1247. XXVII. Roderlicus plebem Cossanae incorporaverat venerabili capitulo Tergestino die septima aprilis.
1253. XXVIII. Voalricus seu Odorlicus, aggravatus multis et variis debitis causa expensarum factarum in obsidione civitatis Brixiae, ad petitionem et mandatum domini Bertholdi patriarchae aquileiensis, quam triginta millibus armatorum obsedit, et adversum Mainardum Goritiae comitem, et propter collectas et itinera facta, vendidit comuni civitatis Tergesti omne ius quod habebat collectae vini, item ius appellationum pro marchis 800. Volricus, Roderlicus, Uldaricus, an synonima vel diversa sint nomina in scripturis reperta, periti iudicent.
1255. XXIX. Guaroerius, ex canonicatu aquileiensi postulatus et confirmatus ab Alexandro papa III.
1260. XX. Leonardus videtur tantum uno sedisse anno.
1262. XXXI. Arlongus, cuius insigna cernuntur et nomen legitur in nummis argenteis suo tempre excussis. Hic cum quatuor aliis episcopis consecravit ecclesiam s. Insti cathedralem cum altare Immaculatae Conceptionis. — Anno 1272 Antonium episcopum lego; credo coadiutorem, quo anno 11 aprilis consecrata fuit ecclesia in campestribus, non procul a civitate super litus maris aquilonem versus, ad honorem sancti Anastasii, nunc desolata; nomen altamen retinet loci vicinitas. — Anno 1278 die 10 iulii monasterium venerabilium monialium, dictum de Cella initium habuit, quod primitus erat, ubi nunc arx caesarea, sed bello veneto devastatum. Anno 1368, et subinde translatum fuit ad bodiernum locum anno 1246. [517]
1282. XXXII.  Ulvinus. Nec nomen, nec patria, nec acta habentur, forte quia bellum cum venetis Raymundus a Turre, patriarcha aquileiensis LXXIII. gerebat, cum quo confederati erant Albertus comes Goritiae et civitas Tergesti.
1286. XXXIII. Brissa de Toppo, quem Raymundus a Turre aquileiensis sede vacante Tergestina elegit, ad quam promotus, civitatem non solum Consilio sed etiam armis strenue ab invasoribus venetis defendit, donec anno Domini 1291 post multas vallicationes pax facta est. — Anno 1292 Jacobuni de Ungerspach utinensem, electum episcopum Concordiae in palatio patriarchali Aquileiae consecravit die 21 decembris, in qua cadit festum s. Thomae apostoli.—Anno 1393, die I. februarii permutavit et in cambium dedit domino Raymundo a Turre patriarchae ius temporale, decimas, et quidquid habebat et ad Tergestinam ecclesiam spectabat in tota terra et territorio Muglae, tam in suburbibus et castro, quam extra, pro omnibus temporalibus spectantibus ad ecclesiam sancti Cantiani ultra Isontium aquileiensis diocesis, numeratis libris 1200 venetiarum pecuniarum in supplementum prout ex instrumento.
1299. XXXIV. Ioannes IV ab Hungerspach videtur non diu sedisse.
1300. XXXV. Heiiricus IH, a quo dedicata fuit ecclesia s. Crucis anno 1302 die 3 maii.
1303. XXXVI. Rudolphus Pedrazzanus, cremonensis, sepultus in cathedrali in medio chori superscripto lapide: "Rodulph. etc. martij."
1305. XXXVII. Radulphus seu Rodulphus de Rebeco, Tergestinus, parochiam Cossanae Tergestinae dioecesis declaravit esse de mensa capituli anno 1308. — Anno 1312 die 5 iunii consecravit altare ss. Hermachorae et Fortunati (at nunc est Pietatis) eodemque die ibidem reconditum fuit sacrum [518] corpus b. Lazari diaconi martyris de Tergeste. — Anno 1313 die 5 februarii Venetiis in ducali palatio recuperavit ius et possessionem villae et loci Sipar a Ioanne de Bratis seu Brutis, quam pro comunitate civitatis Iustinopolitanae tenere et possidere dicebat. — Anno 1320 ex notis capitularibus: "obiit etc. recuperavit." — Defuncto Radulpho praedicto, canonici discordai in electione. Pars Iustum archidiaconum Tergestinum elegerat, pars Guidonem de Villa Alta, canonicum aquileiensem promovebat. Causa ad patriarcham delata, inde appellavit Iustus electus ad pontificem Ioannem XXII, qui anno 1322 committit beneficia omnia vacantia pro-vinciae aquileiensis reservare sedi apostolicae, et anno 1325 idem pontifex prorogat commissionem. Bulla data fuit Avenione kalendis aprilis, quae incipit: "dudum videlicet," intimataque fuit capitulo Tergestino die prima decembris 1325 per reverendissimum dominum Egidium abatem Rosacensem, vicarium generalem patriarchae aquileiensis. Tum in romana curia actitantur in puncto electionis per supradictos Iustum et Guidonem coram deputatis Petro cardinali tituli s. Stephani in Caelio monte et Berengario episcopo Portuensi, quo defunto secundo delegantur iudices Ioannes cardinalis tituli s. Theodori et Gillardus cardinalis tituli s. Luciae diaconi.
1328. XXXVIII. Gregorius de Luca, episcopus Feltrensis et Bellunensis, ordinis praedicatorum administrator datus est a dicto Ioanne papa XXII ecclesiae Tergestinae, quam per vicarios gubernabat. Interim supradicta causa appellationis Iustus electus prosequebatur in contumaciam praedicti Guidonis. Defuncto vero praemisso Gregorio administratore et Iusto recedente sine licentia a curia romana, per annos octo ecclesia Tergestina vacat pastore. [519]
1328. XXXIX. Guillelmus, ordinis Minorum, episcopus Sagonensis in Corsica translatus fuit ad ecclesiam Tergestinam a praedicto Ioanne papa XXII et confirmatus die secunda septembris. — Anno 1330 testamentum condidit die 26 martii, quod in archivio episcopali servatur. Obiit autem anno sequenti, tumulatus in ecclesia fratrum minoritarum.
1331. XL. Pax de Vedano, mediolanensis, ordinis praedicatorum suffectus fuit. Ecclesiam s. Silvestri anno 1332 die 7 maii consecravit. — Anno 1333 die 13 decembris Andream Dandulum nobilem venetum instituit in Villani Sipar; dedit eidem in fendum fontanam Georgicam, insulam Pontianam, villani de Siziolis extra Pyrrhanum, castrum et territorium de Vermes positum iuxta Parentium nec non omnia bona et villas in territorio Istriae a praedicto castro de Sipar inclusive usque ad civitatem Polam, ut ex instrumento. — Anno 1335 quartam cerae partem in funeralibus et omnibus obventionibus donavit canonicis. — Anno 1336 ecclesiam s. Mariae Magdalenae in Basovizza noviter erectam consecravit prima maii. — Anno 1341 die 13 augusti defuncto Pace de Vedano episcopo tergestino, canonici in episcopum elegerant Ioannem de Gremon canonicum tergestinum, quem praesentatum pontifex Clemens VI, confirmare recusavit, eo quod Ioannes XXII et successores vacantia beneficia quaecunque provinciae aquileiensis reservassent sedi apostolicae.
1342. XLI. Franciscus de Aemilia, tyrolensis, legum doctor, cappellanus pontificius, auditor palatii apostolici a Clemente papa VI datus fuit episcopus tergestinus. — Anno 1346 a dicto Clemente VI nuntius apostolicus missus ad regem Hungariae, in itinere procurationis expetiit a clero tergestino florenos 32, a patriarcha gradensi florenos [520] 16, ab Episcopo Caprulano florenos 6; subinde ab ecclesiam Eugubinam translatus.
1347. XLII. Ludovicus a Turre, mediolanensis, canonicus et scolasticus aquileiensis a praedicto Clemente VI electus fuit episcopus tergestinus, et postmodum translatus ad ecclesiam Clodiensem. Successit
1348. XLII. Antonius Niger, venetus, decanus ecclesiae Cretensis. Ob eius absentiam Nicolaus patriarcha LXXIX aquileiensis fratrem Ioannem episcopum Emoniensem suffraganeum patriarchalem creat vicarium generalem civitatis et dioecesis Tergestinae cum facultate plenarie pontificando ordinandi, processandi, sententiandi anno 1352 kal. maii. — Anno 1353 fratres cruciferi de Venetiis possidebant hospitale ss. Trinitatis sub titulo s. Mariae Annuntiatae de Tergesto, aedificatum et dotatum pluribus vineis et bonis a Dominico a Ciclino tergestino, ut ex instrumento. — Anno 1336 praedictus Antonius episcopus tergestinus interfuit primo sacro celebrato Aquileiae a Marquardo patriarcha LXXXI, cui pro offertorio obtulit cereum et plures pecunias, commune vero Tergestinum obtulit tres cupas argenteas. — Anno 1367 ecclesiam sancti Petri apostoli in platea maiori Tergesti aedificatur a domino Bartholomeo Honorato de Tergesto, fundata testamento quondam patris eius, domini Petri, ut ex protestationibus canonicorum authenticis, ne prejudicium fieret cathedrali. — Anno 1368 Tergeste a Genuensibus capitur et depredatur. — Anno 1369 Veneti cum exercitu suo Tergestum recipiunt die 11 novembris et episcopus Antonius evasit archiepiscopus Cretensis
1370. XLIV. Angelus de Clugia, e Clodiensi ad Tergestinum transfertur episcopatum, ad quem, ut devenit, reperit diruta ni et devastatimi a Venetis praeterito bello, e cuius lapidibus aedificarunt castrum [521] in civitate Tergesti, unde duas domus conduxit a capitalo cum pensione librarum viginti annua, ex quibus novum coepit episcopatum erigere. — Anno 1380 Mattbaeus Maruffus Genuensis capit Tergestum Venetis; in praedam et direptionem civitatem dat militis, propugnaculum a fundamentis diruit, desolatam civitatem Marquardo patriarchae aquileiensi tradit, cui accedenti Tergestum praefatus episcopus iuramentum fidelitatis una cum habitatoribus in cathedrali s. Iusti praestitit. Eodem anno documenta antiquitatis Tergestinae a Venetis Clugiam seu Venetias exportata, anno vero 1382 die 30 septembris civitas Tergestina Leopoldo archiduci Austriae et haeredibus in perpetuum se dedicat et submittit protectioni et regimini.
1383. XLV. Henricus de Wildenstein, germanus, quamvis iuvitus ad ecclesiam Petinensem translatus eo quod plurima bona prope civitatem Justinopolim, quae erant episcopatus Tergestini cum ecclesia s. Nicolai de Oltra patritiis venetiis elargitus fuerit, multa quoque Tergesti ecclesiae sanctorum Martyrum, praeter ea, quae Henricus episcopus anno 1114 contulerat.
1396. XLVI. Frater Simon de Saltarellis, florentimus, ordinis praedicatorum, magister sacri palatii, ex episcopatu Comacheno translatus. Ex delegatione Innocentii IX data Viterbii 5 septembris 1406 parochiam Slavinam Tergestinae dioecesis declaravit incorporatam esse archidiaconatui et canonicatui Tergestino, quam teutonici quidam occupaverant. — Anno 1406 Ernestus archidux Austriae commisit canonicis, siquidem episcopus tergestinus, qui Romae morabatur esset promovendus, ut nullum eligant sine eius licentia. Datum Viennae 18 iulii.
1408. XLVII. Ioanne V, abbas s. Mariae de Pratalea ordinis s. Benedicti a Gregorio XII suffectus, ac eodem [522] anno ab Alexandro V translatus ad ecclesiam Tripolitanam.
1409. XLVIII. Frater Nicolaus de Carturis, tergestinus ordinis minorum, theologiae magister, suam primam missam habuit tertia novembris, cui capitulum tergestinum obtulit cereum valorislibrarum viginti (ex notis capitularibus).
1417. XLIX. Frater Iacobus Ballardus, Laudensis, magister sacri palatii, ordinis sancti Dominici seu praedicatorum a Laudensi sede ad Tergestinam translatus, cui de consensu consili i maioris ex redditibus episcopalibus per duos commissarios transmissi fuere aurei quinquaginta Constantiam usque tempore concilii pro expensis sibi faciendis, donec novus pontifex eligeretur contra schisma trium pontificum, quibus depositis, Martinus V. electus fuit. — Anno 1424 dominus frater Iacobus Ballardus evasit episcopus Urbinatensis, post huius discessum Fridericus archidux Austriae, postea imperator huius nominis III electionem factam a capitulo et promotionem in personam reverendissimi domini Nicolai de Aldigardis laudat. Ast Martinus papa V. vitio electum censuit, ipsemet enim electus archiduci se personaliter praesentaverat, cui promiserat scripturum se Romam pontifici et cardinalibus pro confirmatione.
1425. L. Marinus de Cernotis arbensis, dalmata, ex episcopatu Traguriensi translatus, quem clerus et populus noluit acceptare, donec interdictu compelleretur. Hic anno 1426 tantum in civitatem pervenit Tergestinam, ac primam missam habuit in vigilia ss. apostolorum Simonis et Iudae, cui capitulum pro offertorio obtulit quatuor ducatos aureos (ex notis capitularibus).
1440. LI. Maximus et non Marinus, de quo Fridericus III imperator die 28 octobris anni 1441 capitulo tergestino: "Fridericus Dei gratia... [523] rabiles etc. destituta... "quibus inhibitumveneerat, ullum in episcopum eligere contra tanti caesaris voluntatem.
1442. LII. Nicolaus de Aldegardis tergestinus, sacrorum canonum eruditus, sedem obtinuit, eo quod paruisset ut supra, post mortem Iacobi de Ballardis voluntati sedis pontificae. Testamentum eiusdem constat in cancelleria episcopali die 3 februarii anno 1447 confectum, quo beneficium simplex s. Sebastiani fundaverat, modo quasi extinctum.
1448. LIII. Aeneas Sylvius Piccolominaeus, senensis, secretarius Friderici III imperatoris, poλta laureatus, canonicus Tridenti, parochus Glavigracensis. Missus a caesare Romam legatus ad Eugenium papam IV. anno praecedenti, videlicet 1446 die 20 maii ad instantiam imperatoris commiserat canonicis Tergestinis, aegrotante episcopo Nicolao de Aldegardis, ne vacante sede eidem ullum eligerent in successorem, sub poena excommunicationis, reservando sibi hanc electionem. Defuncto autem Romae pontifice Eugenio, conclave custodivit in electione Nicolai papac V. Aeneas Sylvius. Nuntiata autem Romae morte Nicolai de Aldegardis episcopi Tergestini, a Nicolao papa V, successore Eugenii IV, inscio adhuc caesare destinatus fuit ad sedem Tergestinam. Elegerat quidem capitulum Tergestinum Antonium Goppo canonicum et decanum in episcopum, quem pro confirmatione praesentatum Romae, a Nicolao V. pontifice praesentatio reiecta et remissa fuit. electo iam Aenea Sylvio. Anno 1451 episcopus Senensis creatus, mox cardinalis factus a Callixto papa III, eidem in pontificatu successit anno 1448 die 20 augusti, vocatus Pius II, qui ius eligendi episcopum Tergestinum ad augustissimam domum Austriacam transtulit, et canonicos tanto iure privavit, [524] decorata attamen cathedrali tergestina eximiis reliquiis, maxime ss. Petri et Pauli apostolorum.
1450. LIIII. Ludovicus a Turre, canonicus aquileiensis, obiit anno sequenti.
1452. LV. Antonius Goppus, tergestinus, cui in die pentecostes primam missam solemniter pontificanti capitulum obtulit in offertorio libras decem. Synodum tergestinam celebravit cum interventu 75 personarum ecclesiasticarum. — Anno 1463 bellum inter Tergestinos et Iustinopolitanos fervens, Pius II, summus pontifex, olim episcopus tergestinus, composita pace, sedavit. — Annis 1477 et 1579 pestis infestat Tergestum, qua obiere plus quam 700 homines maioris aetatis.
1488. LVI. Achatius de Sobriach. carinthius, equestri natus familia. Constitutiones condidit in puncto officiaturae cathedralis et cappellaniarum.
1500. LVII. Petrus Bonomo, tergestinus, Maximiliani I. imperatoris consiliarius et serenissimae coniugis eius Romanorum reginae cancellarius, ab eodem imperatore laudatus, eo quod canonici tergestini in episcopum elegerint, ut ex dat. Tridenti 13 octobris 1501. Sacristiam maiorem cathedralis edificasse seu aedificari curasse manifestum est. Palatium episcopale porta maiori lapide albi coloris decoravit, ut ex inscriptione eiusdem temporis constat. — Anno 1503 bellum Tergesto a Venetis illatum fuit et subinde anno 1510 pestes subsecutae. — Anno 1542 cappellaniam Sliviae erexit in parochia Bresovizae. — Anno 1546 die 15 iunii defunctus aetatis 87 annorum, cum sedisset annos 46. Iacet in cattedrali apud portam maiorem.
1547. LVIII. Franciscus Rizzanus, dalmata, ex ecclesia Segnensi translatus, post paucos menses in in exilium pulsus, moerore contabuit de haeresi suspectus.
1549. LIX. Antonius Peregnez Castilegius, hispanus, suo in titulo inscribebat: "episcopus etc. subdelegatus." Ad archiepiscopatum Calaritanum translatus anno 1558.
1560. LX. Ioannes VI Betta, tridentinus, ordinis benedictini, abbas s. Gothardi in Hungaria, testamentum condidit anno 1563 die 4 martii, quod extat in cancelleria episcopali, in quo legavit capitulo tergestino 200 florenos. Strenue laboravit, ut quosdam labe baereticali affectos mundaret, utque id efficeret, cum paternis exhortationibus et documentis non potuisset, carcere eosdem resipiscere compulit.
1567. LXI. Andrea Rapitius, tergestinus, iuris utriusque doctor, imperatoris Maximiliani I et archiducis Caroli consiliarius aulicus, veneno sublatus, dum dissidentes quosdam concives satagit componere.
1574. LXII. Hyacinthus Frangipani de Castello, ex comitum familia electus, cum vivus non sedisset, defunctus ad suam cathedralem deferri voluit, ubi jacet non procul a suggestu.
1575. LXIII. Nicolaus de Coret, tridentinus, episcopatum edificiis, bona culta grato animo fruenda successoribus reliquit.
1595. LXIV. Ioannes VII Bogarinus, foroiuliensis, Caroli archiducis Austriae olim praeceptor.
1598. LXV. Ursinus de Berthis, goritiensis, consiliarius Rudolphi II, Matthiae et Ferdinandi II caesarum, legationibus ter Romam, semel in Hispaniam, semel Mediolanum functus eorumdem. — Anno 1602 peste laborat Tergestum; annis 1612 et 1613 pro patriarcha aquileiensem diocesim in provinciis aastriacis visitavit et multa reformavit praefatus Ursinus. — Anno 1615 bellum Ter- gesti et Foroiulii cum venetis usque ad annum 1618 perdurat. — Anno 1618 admodum reverendi pratres cappuccini advenerant Tergestum. — Anno 1619 subsecuta est celeberrima societas Iesu, saeculares quoque quam plurimi. — Anno 1620 confraternitatem santissimi Rosarii in tempio sancti Silvestri ad cornu evangelii fundarunt bulla, Roma "cum dudum" data scilicet 15 novembris 1612. — Goritiae infirmatus episcopus Ursinus testamentum condidit, quo cappellam s. Caroli in cathedrali tergestina fundavit iuris patronatus, pluribus ditatam bonis, in qua tumulatur.
1621. LXVI. Reinaldus Scarlichius, dalmata, praeceptor olim Ferdinandi II archiducis. — Anno 1624 fratribus misericordiae b. Ioannis de Deo Tergestum conductis, capitulum ecclesiam s. Bernardini concessit et comunitas hospitale s. Iusti, et B. M. Annuntiatae assignavit. — Anno 1626 sacellum Deiparae Virginis in Grignano episcopus cum consensu capituli patribus conventualibus tribuit, addita conditione, ut nominatio guardiani sit penes episcopum. — Anno 1727 die 7 aprilis hora septima matutina primus fundamentalis lapis ecclesiae Beatissimae Virginis sine macula conceptae societatis Iesu ponitur. — Anno 1628 synodus dioecesana tergestina die 3 et 4 ianuarii celebratur. — Anno 1630 episcopus tergestinus Scharlichius ad cathedralem, episcopalem, et principatum Labacensem transiit. Tanti praesulis indelibilis memoria lapidi insculpta, ad dexteram cathedralis portae maiori, indicat, edocet.
1631. LXVII. Pompeius Coroninus, iuris utriusque doctor, poλta, historicus praeclarus, libertatis ecclesiasticae acerrimus propugnator e Petinensi ad Tergestinam sedem translatus. Anno eodem serenissima regis catholici, invictissimo Ferdinando imperatoris filio, regi Hungariae et Bohemiae desponsata, postmodum mater augustissimi caesaris Leopoldi I Tergestum honorifice venetis 24 triremibus Ancona deducitur, excepta ab austriaco Leopoldo archiduce. — Anno 1642 die 2 maii tandem superatis permultis difficultatibus et contrarietatibus, mons pietatis Tergesti fundatus excultusque fuit. Obiit subinde episcopus Coroninus anno 1646 die 14 martii, in choro cathedralis sepultus. 1646. LXVIII. Antonius Marentius, patritius Tergestinus, ex Petinensi ecclesia promotus, vicarius generalis exercituum invictissimi Ferdinandi I per totam Germaniam et adiacentes provincias, vir laboribus indefessus visitando, ordinando, consecrando. — Anno 1651 die 13 augusti novam erectam ecclesiam ad honorem Beatissimae V. Mariae sanctissimi Rosarii in civitate Tergestine consecravit. — Anno 1655 kalendis Ianuarii conflagratum templum Deiparae Virginis dictae de Mare extra muros civitatis Tergesti in cuius pavimento antiquo, cum noviter restauratur, prodiit sequens inscriptio: "Ruffinus etc. 515." — Reaedificatum anno 1658 die 30 iunii pariter consacravit. In cathedrali reliquias plurimorum sanctorum privato olim loculo servatas, repositas in cappella, quae erat s. Antonii abbatis venerandas, magnificentissime exposuit. Leopoldus I. augustissimus imperator adventu suo Tergestum anno 1660 die 25 septembris vigilantissimum praesulem exhilaravit. Subinde obiit anno 1662 die 12 octobris; jacet in cathedralis choro.
1663. LXIX. Franciscus Maximilianus Vaccanus, sacrosanctae theologiae doctor vicarius generalis labacensis et suffraganens a Petinensi cathedrali translatus ad Tergestinam, in qua lampades argenteas procuravit, visitationes generales binas peregit, episcopos tres consecravit, plurimas ecclesias et altaria, inter quae divi Francisci Xaverii in tempio societatis Iesu Tergesti anno 1671 die ultima augusti sanctificavit, consecravit. Auctas pensiones, episcopales aedes novis aedificiis ampliores, hortos amoenos antiquis maiores, culta stabilia paraverat quidem, febri vero diebus quinque laborans, adveniente apoplexia deseruit, derelinquit die 15 anno 1672 intestatus. Veritus a pluribus, dilectus a multis, omnibus valedixit tumulatus in choro cathedralis, unica restat memoria.
1672. LXX. Illustrissimus et reverendissimus dominus Iacobus Ferdinandus Gorizutti gradiscanus, eleemosynarius et aulae caesareae parochus, subinde episcopus Tergestinus electus ab augustissimo Leopoldo caesare I anno 1672 die 12 mensis octobris. Confirmatus a summo pontifice Clemente X anno 1673 die 30 mensis ianuarii, consecratus Viennae Austriae anno eodem die 28 maii et Tergestum advenit prima septembris anni eiusdem. Diocesim Tergestinam totam a parte imperi et ditionis venetae secundo lustravit, invisit; tertio eam est aggressus. Altare maius cathedralis sancti Iusti martyris ex purissimo marmore erectum, Venetiis confectum, conventione florenorum 2532 satisfactum, die 8 iunii, quae fuit feria tertia pentecostes anno 1677 consecravit, candelabris argenteis ornavit, decoravit, cuius consecrationis aunuam diem ad primam dominicam post festum sancti Iusti, quod incidit 2 novembris transtulit. — Anno 1682, die 11 octobris, quae fuit dominica secunda eiusdem mensis vigesima vero prima post pentecostem consecravit ecclesiam admodum reverendorum patrum celeberrimae societatis lesti Tergesti una cum altari maiori ad honorem omnipotentis Dei et immaculatae virginis Mariae, plurimorum concursu, in quo primam missam celebravit perillustris ed admodum reverendus dominus Antonius Iulianus decanus et canonicus cathedralis Tergestinae, rectore collegii A. R. P. Michaele Schendrics fluminensi, viro omni laude digno. Heu! ejusdem ecclesiae cupula et tectum super altare maius incendio couflagravit 20 novembris eiusdem anni 1682 diebus scilicet 40 post eiusdem consecrationem, quod terroris fuit civitati Tergesti. Studio vero et sollicitudine praefecti a. r. p. Schendrics rectoris, idem tectum reparatum ad diem festum s. Francisci Xaverii extitit, quo die in cadem ecclesia illustrissimus et reverendissimus Iacobus Ferdinandus episcopus et comes tergestinus pontificaliter celebravit. Vivat et pontificet per annos plurimos. Fiat, fiat.!

Vincentius Scussa ex pluribus fragmentis colligebat anno 1683, die 30 iulii.

Prof. don Pietro Dr. Tomasin.


Main Menu


Created: Tuesday, January 19, 2016, Updated Tuesday, January 19, 2016
Copyright © 1998 IstriaNet.org, USA